Hľadaný výraz: Lv 6,14-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino. 15 Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur; 16 omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo ”. 17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 18 “ Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est.

1

mail   print   facebook   twitter